- DIGNITAS
- DIGNITAStitulus itidem honorarius est, quo compellari Reges solebant apud Besl. in Comitib. Pictav. p. 257. et Casaub ad Pollion. In Ecclesia Romana, Dignitas dicitur in Ecclesiasticis beneficiis, quando beneficium habet administrationem rerum Eclefisticarum cum iurisdictione: vel ex eo, quod habet nomen dignitatis cum praerogativa, in Choro et Capitulo: denique, quando Constitutio vel Consuetudo Ecclesiae habet, quod beneficium habeatur et reputetur pro dignitate, Archidiac. de Consuet. l. 6. c. 1. apud Car. du Fresne. Sed et in eadem Commenione notum vulgariter functiones sacras distribui, in Ordines et Dignitates; de quorum illis vide infra. Istae sunt Episcoporum, Metropolitanorum, Archiepiscoporum, Patriarcharum, Cardinalium et Papae. Dignitatum gradus, in Rep. Rom. qui fuerint, memorat Trebell. Pollio in Vita Censorini, quos hic percurrit omnes a summo incipiens hoc modo: Censorinus ---- bis Consul, bis Praefectus Praetorii, ter Praefectus Urbis, quarto Proconsul, tertiô Consularis, legatus Praetorius secundo, quaestorius tertio, aedilitius quarto. Nempe ascendentium ad Consulatum hi gradus erant: Quaestor, Aedilis, Praetor, Consularis, Proconsul, Praefectus Urbi, Praefectus Praetorio, Consul. Hic apicem omnium dignitatum et culmen obtinebat. Eodem ordine istas dignitates recenset vetus Inscr. Romae in Hortis Matthaeiorum, illustris etiamnum familiae: VETTIO. ABORIO. PRAETEXTATO QUAESTORIO. CANDIDATO PRAETORI. URBANO CORRECTORI. TUSCIAE. ET. UMBRIAE CONSULARI. LUSITANIAE PROCONSULI. ACHAIAE PRAEFECTO. URBI PRAEFECTO. PRAT. II. ITALIAE. ET. ILLYRICI. CONSULI. DESIGNATO.apud Salmas. Not. ad Trebell. Sub postremis Impp. Dignitatum quatuor fuisse legimus genera, Perfectissimatum, quae dignitas prima erat, ad quam cuivis, nisi sordidae conditionis esset, aditus patebat: Clarissimatum, quâ qui praediti erant, prioribus quidem digniores erant, at reliquis inferiores. Tertium enim gradum constituebant Spectabiles Magistratus, Proconsules, Augustales, Comites Orientis etc. Quartum Illustres; quibus licet Consules et Patricii superiores essent, nulla tamen iis dignitatis nota solebat attribui, Iustiniano proin sic indigitati, Qui iupra Illustres sunt, l. 26. C. de usur. etc. Vide Gothofred. ad l. 100. de verbor. signific. Cuiac. ad tit. de Dignit. Goth. ad Nov. 20. c. 3. et hîc passim inprimis ubi de Officiis. Alia votis notio infra in Venustus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.